Posted May 13, 2007 by latine
Categories: De Studio Linguarum

LECTIONES LATINAE

De Idiomatibus

Posted February 25, 2007 by latine
Categories: De Studio Linguarum

De idiomatibus sive de more dicendi uniuscuiusque linguae proprio.

Omnis lingua habet sua idiomata sive locutiones singulares, ubi, translatis per similitudinem verbis, res aliter ac dicuntur intellegantur, verbi gratia “eandem incudem tundere” – id est, rem nimium diuque disceptare, quod anglice reddi potest forsitan dicendo “to beat a dead horse” (equum mortuum verberare).

Potius quam vertere huiusmodi sententias, oportet, me judice, sensum exprimere aliis vocabulis latinis adhibitis, nam sicut bene notum est, expressa ad verbum translatio sensum operit, quoniam unaquaeque lingua habet suam indolem et proprietatem, et aliud quid cuique linguae consentaneum est. Non omne quod bene sonat in lingua A convenit linguae B. Magnopere abhorreo a versionibus ubi translator haeret in verbis nullumque conservat decorem in translatione. Recte Horatius in Arte Poetica dicit: “nec verbum verbo curabis reddere, fidus interpres” atque Sanctus Hieronymus in sua epistula ad Pammachium: “si cui non videtur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum: [] videbit ordinem ridiculum, et poetam eloquentissimum vix loquentem.” Sensum opus est vertere, non vocabula. Sententiae nostrae, earumque figurae et rerum ordo mori latino conformandae sunt, proprietatesque alterius linguae sermoni romano non oportet imponere. Hoc modo poterimus pervenire ad illam Ciceronianam “incorruptam sermonis romani integritatem.”

Verte “I was saved by the bell” (tintinnabulo a periculo liberatus sum vel tintinnabulo periculum evasi) in linguam Hispanicam, Italicam, Gallicam: videbis sententiam neque salsam nec intellegibilem. Cur, papae, malimus tale quid in sermonem inducere romanum, qui habet res suas et non eget rebus peregrinis?