De Idiomatibus

De idiomatibus sive de more dicendi uniuscuiusque linguae proprio.

Omnis lingua habet sua idiomata sive locutiones singulares, ubi, translatis per similitudinem verbis, res aliter ac dicuntur intellegantur, verbi gratia “eandem incudem tundere” – id est, rem nimium diuque disceptare, quod anglice reddi potest forsitan dicendo “to beat a dead horse” (equum mortuum verberare).

Potius quam vertere huiusmodi sententias, oportet, me judice, sensum exprimere aliis vocabulis latinis adhibitis, nam sicut bene notum est, expressa ad verbum translatio sensum operit, quoniam unaquaeque lingua habet suam indolem et proprietatem, et aliud quid cuique linguae consentaneum est. Non omne quod bene sonat in lingua A convenit linguae B. Magnopere abhorreo a versionibus ubi translator haeret in verbis nullumque conservat decorem in translatione. Recte Horatius in Arte Poetica dicit: “nec verbum verbo curabis reddere, fidus interpres” atque Sanctus Hieronymus in sua epistula ad Pammachium: “si cui non videtur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum: [] videbit ordinem ridiculum, et poetam eloquentissimum vix loquentem.” Sensum opus est vertere, non vocabula. Sententiae nostrae, earumque figurae et rerum ordo mori latino conformandae sunt, proprietatesque alterius linguae sermoni romano non oportet imponere. Hoc modo poterimus pervenire ad illam Ciceronianam “incorruptam sermonis romani integritatem.”

Verte “I was saved by the bell” (tintinnabulo a periculo liberatus sum vel tintinnabulo periculum evasi) in linguam Hispanicam, Italicam, Gallicam: videbis sententiam neque salsam nec intellegibilem. Cur, papae, malimus tale quid in sermonem inducere romanum, qui habet res suas et non eget rebus peregrinis?

Advertisements
Explore posts in the same categories: De Studio Linguarum

Commentaria on “De Idiomatibus”

  1. Raphaela Says:

    Forsitan quod nescimus nec sententias proprias Latinas ad idiomata vertenda, nec idiomata unius linguae, verbum ad verbum in altera translata, intellegi non posse. Pauci enim sunt his temporibus, praesertim in terris Anglophonicis, qui ullum sermonem praeter nativum satis bene sciunt ut has res intellegant.

  2. Andreas Says:

    Rem acu tetigisti, Raphaela.

    Nonnumquam alii me interrogant quomodo latine dicitur hoc vel illud. Atque ego soleo respondere: istud Latine non dicitur. Et si sciunt loqui et lingua Anglica et lingua Hispanica, (quod plurimi in nostra regione sciunt) dico eis: et quomodo idipsum dixisses lingua Hispanica? Tunc satis admirati animadvertunt revera non omnia quae Anglice dici possunt, eodem modo dici posse etiam lingua Hispanica.

    Verbi gratia: de rebus quae ab incerto eventu pendent quas possumus apellare res casuales vel fortuitas, latine simpliciter dicere possumus “casu” v.g. “si istud casu subvenerit.” Anglice eandem rem possumus reddere dicendo “just in case.” Lingua autem Hispanica dicitur “por si las moscas” – verbatim: “ut si muscae.” Hoc per se, nullam habet significationem nec latinam nec anglicam. Cur lingua Hispanica dicitur “por si las moscas” nescio. Semper tamen vertere oportet sensum, non vocabula, igitur “por si las moscas” et “just in case” et “casu” – haec tria ferme eandem exprimunt notionem, diversis tamen vocabulis adhibitis.


Leave a Reply

Please log in using one of these methods to post your comment:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s


%d bloggers like this: